- RHODOGYNE
- RHODOGYNEfilia Phraatis, Parthorum Regis quae nupsit Demetrio Nicanori, Syriae Regi apud Patrem captivo. Unde immanes trurbae, cum Cleopatram uxorem captivus Rex iam ante haberet. Vide Cleopatra, Demetrius, etc. Addo, quod et meminit Rhodogynes Polyaenus, l. 8. c. 27. ubi eius, disiectis capillis ad hostes properantis, imaginem in sigillo Persiae Regum sculptam fuisse, narrat; quale quid de Semiramide alias legitur. Vide Io. Kirchmannum, de Annulis, c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.